Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ergo satius est aut effugere conscientiam aut nos ipsos ultro aperire animum et perniciem rescissis uulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest nisi solus ille qui gressum claudis, uisum caecis reddidit, maculata membra purgauit, mortuos excitauit.
ille ardorem cupiditatis extinguet, [*](EPITOME 17-576, 4] cf. c. 62,1 (remedium) 2 (sanatio). ) [*](AUCTORES 3] de off. III 10,44. 6] ibid. III 19, 77. 9] II Verr. 11, 28. 11] ibid. V 14, 35. 17 qui — excitauit] Matth. 11, 5. ) [*]( m B(G)RHPVJ 1 omniu[s] (littera s incertissima) G effugias] offundas B prodeest B 2 miraliter V 3 et om. H ideo BH, id[eo] G; et deo Schoellio glossema uidetur habere] adhibere codd. Cic. 4 ide* (m er.) P 5 qui ( er., quod add. m. 2) B, qu*a (i er.) H homine J31, in ras. corr. B3 diuinus BG idem Heumannus conI. pag. 574,15; infra 9 6 bono] de bono B uiri RH 7 in facere sed n[e] co desinit codicis G pag. 153 (139), sequitur pag. 154 (140) postrema codicis, cuius in uerss. 1-9 paem omnia legi poterant 8 p[a](r)[ce]mus G 9 perui*a B, peruna G et s. I. B, om. PV 10 uibamus Bl, corr. B2 reddandam Pvac 11 LmOjmentis B2, [a]rgu[m]e[ntis] G in om. IPP1 (add. H2P2) V aliquW (2-uel 3 litt. er., quarum prima a) sic B 12 terrarum orbis codd. Cic. se (d s. I. er., quod add. m. 2) B, se G 13 spectari (i ex e) V et ante testis] est et B, e(s)t G isde V; ipse edd. est om. B 14 cu in cui cum mg. sinistra abscissum, V ratio**m (ne er.) sic B 15 aut est H, est om. V 17 graessum B 18 membra maculata H 19 extinguet (alt. e ex i et alt. t ex alia litt. m. 2) P exterpabit B1, corr. B1)
adpetenda est haec omnibus medicina, quoniam maiore periculo uexatur anima quam corpus et quam primum latentibus morbis adhibenda curatio est.
neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris omnibus integris, firmissima totius corporis ualitudine, tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini seruiat, cupiditatibus inardescat:
sed eum potius qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte uideat, nihil omnino adpetat, nihil concupiscat alienum, non inuideat ulli, non fastidiat quemquam, sit humilis misericors beneficus mitis humanus, pax in animo eius perpetua uersetur: ille homo sanus, ille iustus, ille perfectus est.