Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

purgemus igitur conscientiam, quae oculis dei peruia est, et, ut ait idem, semper ita uiuamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur, putemusque nos momentis omnibus non in aliquo, ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo qui et iudex et testis idem futurus est, cui rationem uitae reposcenti actus suos infitiari non licebit..

ergo satius est aut effugere conscientiam aut nos ipsos ultro aperire animum et perniciem rescissis uulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest nisi solus ille qui gressum claudis, uisum caecis reddidit, maculata membra purgauit, mortuos excitauit.