Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid locum abditum legis et arbitros remoues? puta tibi contigisse ut oculos [*](AUCTORES 16] frg. 14. ) [*](B(G)RHPV] 1 potuit dici B potuit] potuit te JB, potest P dictum est aàà. B3 3 ea B, eum H 4 capere] cogere B1, corr. B3 possit R attigerit B, om. R, atti*git (n er.) H 5 ab Homin(um) incipit codicis G pag. 153 (139) paene tota lecta ut] quod B, (qu)[o]d G deo] do (exp. m. 2) P 6 iis R, his cett. uiierit B, 〈u〉[ixeri]〈t〉| G 7 quid H s et scripsi, ac edd., ut BGHPV, uiam R contemptisset (corr. m. 3) P 8 procerto H [sum] G 9 esset\' nactus (t add. m. 2, = et - m. 1 uel 2) B nanctus HPV inquid nos B, (i)[nqit no](s) G 10 [pro](r)[su](ses)[t] G, prorsus ras. ex cProrsus P oratio nisi] rationis sic B antecedere R, antecederet (-et ex -it m. 3) P 11 confessione B prodeest B 12 patemus (a ex u m. 2) P nullursl (ante ergo) P3 13 hominum oculis (sic) B oculis P1 (s expunx. P3) V 14 uiscerifo.\' B3 15 et in ras. ex 2 litt., quarum alt. e, B1 16 quid abscondis om. B 17 custos] cuius R 17. 18 tribus locis aliut pro alium B 18 ualitudo B, ualetudo RHP1 (et in it corr. P1) V heret B1, heris sic iti ras. corr. B* ; 19 canere Bae potes* (t er.) HP 20 arbitros (corr. m. 2) P, abitros V putaitjbi (s. I. v i. e. ur er., - m. 3) P contigisset (exp. m. 2?) P )

575
omnium effugias, demens: quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam?

non minus mirabiliter de conscientia et deo Tullius. meminerit inquit deum h habere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse diuinius.

item cum de iusto ac bono uiro loqueretur, itaque talis uir inquit non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit quod non audeat praedicare.

purgemus igitur conscientiam, quae oculis dei peruia est, et, ut ait idem, semper ita uiuamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur, putemusque nos momentis omnibus non in aliquo, ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo qui et iudex et testis idem futurus est, cui rationem uitae reposcenti actus suos infitiari non licebit..

ergo satius est aut effugere conscientiam aut nos ipsos ultro aperire animum et perniciem rescissis uulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest nisi solus ille qui gressum claudis, uisum caecis reddidit, maculata membra purgauit, mortuos excitauit.