Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

scit ille omnia in cuius conspectu uiuimus, nec si uniuersos homines celare possumus, deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum.

Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminauit. magnum inquit nescio quid maiusque quam cogitari potest numen est, cui uiuendo operam damus. huic nos adprobemus. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo.