Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
degustatis enim male iucundis uoluptatibus uix diuelli ab iis possunt: facilius recta sequerentur, si earum suauitates non attigissent. sed eripiant se malae seruituti: condonabitur iis error omnis, si errorem suum uita meliore correxerint. nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit:
- sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,
- hoc opus, hic labor est.
scit ille omnia in cuius conspectu uiuimus, nec si uniuersos homines celare possumus, deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum.