Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nec tamen deficiat aliquis aut de se ipse desperet, si aut cupiditate uictus aut libidine inpulsus aut errore deceptus aut ui coactus ad iniustitiae uiam lapsus est. potest enim reduci ac liberari, si eum paeniteat actorum et ad meliora conuersus satis deo faciat.

quod fieri posse Cicero non putauit, cuius haec in Academico tertio uerba sunt: quodsi liceret ut iis qui in itinere deerrauissent, sic uitam deuiam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis. licet plane.