Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
scit ergo aduersarius ille noster quanta sit uis huius cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt, eamque a recto et bono ad prauum et malum transfert.
inlicita enim desideria inmittit, ut aliena contaminent quibus habere propria sine delicto licet. obicit quippe oculis inritabiles formas suggeritque fomenta et uitiis pabulum subministrat;
tum in intimis uisceribus stimulos omnes conturbat et commouet et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec inretitum hominem inplicatumque decipiat.
ac ne quis esset qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit et pudorem infelicium mulierum publicauit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt quam quas pati necesse est.