Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

mens est enim profecto quae peccat, quae immoderatae libidinis fructum cogitatione conplectitur, in hac crimen est, in hac omne delictum.

nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est, nec inlibata castitas uideri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinauit.

nec uero aliquis existimet difficile esse frenos inponere uoluptati eamque uagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere, cum propositum sit hominibus eam uincere ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint multique sint qui hoc caelesti genere uitae felicissime perfruantur.

quod quidem deus non ita fieri praecipit tamquam adstringat, quia generari homines oportet, sed tamquam sinat. scit enim quantam his adfectibus inposuerit necessitatem. si quis hoc inquit facere potuerit, habebit eximiam inconparabilemque mercedem.