Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique nulla est tam perditi pudoris adultera quae non hanc causam uitiis suis praetendat, iniuriam se peccando non facere, sed referre. quod optime Quintilianus expressit. homo inquit neque alieni matrimonii abstinens neque sui custos — quae inter se natura conexa sunt.
nam neque maritus circa corrumpendas aliorum coniuges occupatus potest uacare domesticae sanctitati et uxor cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata aut imitari se putat aut uindicare.
cauendum igitur, ne occasionem uitiis nostra intemperantia demus, sed adsuescant inuicem mores duorum et iugum paribus animis ferant: nos ipsos in altero cogitemus. nam fere in hoc iustitiae summa consistit, ut non facias alteri quidquid ipse ab altero pati nolis.