Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nulla igitur laus est non facere quod facere non possis. ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed uoluntaria.
[*](EPITOME 22-569, 18] c. 61, 8 sed sicut — teneatur. )[*](EXPLLATORES § 26] Isidor. orig. XI 2,19. 20 nulla-possis] Ps.-Seneca de moribus 4. )[*](B(G)BHPV] 1 iam] tum H desuescere R, descendere PV 2 merioribus Pl (corr. P3) V iucundiara V 3 itfhonesta B11, honesta R non R 4 ab Officia incipit codicis G pag. 151 (137), cuius in uerss. 1-9 pleraque legi poterant quae B\' (corr. B3) G 5 praescripto] intra (s. I. m. 2) praescriptos B, intra praescripto G terminauit B 6 neque ante seruam] nequam B 7 publici iuris R 9 maritum BI, corr. B2 auteiajsi ut uid. B\', autemlsi in ras. corr. B2 pluris RV, pϮu∗ris (l er.) P .10 matrimonio P 11 est in om. R 12 quisq; (i. e. -que) V compagem] partem B 13 foetii C" er.) H 17 possit B 18 multum Rpar duxerit PV qui R, quod H susceptu (~ m. 2) B 19 f*etu B idreol (1d in ras. corr. et eo add. m. 2) B 20 in om. B lise (Ii m. 2) V 21 tacere (post quod) R pudicitia (t ex a m. 2) V 22 laudantur Pl (n expunx. P3) Var)
denique nulla est tam perditi pudoris adultera quae non hanc causam uitiis suis praetendat, iniuriam se peccando non facere, sed referre. quod optime Quintilianus expressit. homo inquit neque alieni matrimonii abstinens neque sui custos — quae inter se natura conexa sunt.
nam neque maritus circa corrumpendas aliorum coniuges occupatus potest uacare domesticae sanctitati et uxor cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata aut imitari se putat aut uindicare.
cauendum igitur, ne occasionem uitiis nostra intemperantia demus, sed adsuescant inuicem mores duorum et iugum paribus animis ferant: nos ipsos in altero cogitemus. nam fere in hoc iustitiae summa consistit, ut non facias alteri quidquid ipse ab altero pati nolis.
haec sunt quae ad continentiam praecipiuntur a deo. sed tamen ne quis diuina praecepta circumscribere se putet posse, adduntur illa, ut omnis calumnia et occasio fraudis remoueatur, adulterum esse qui a marito [*](EPITOME 16-18] c. 55, 3. 19—570, 3] c. 61, 8. ) [*](AUCTORES 8] cf. Quintiliani declam. ed.Ritter, praef. pag.III adn. 17 ut non facias — nolis] praeter Matth. 7, 12 et Publil. Syr. 2 cf. Doctrin. XII Apostol. I 2 (cf. supra ad c. 3). 20 ss.] Matth. 5, 32; 19, 9. ) [*](EXPILATOBES 16-18] cf. Orientii commonit. I 195-198. ) [*](B(G)RHPV} 1 imo BBP1 (corr. P3) V 2 a Docenda incipit codicis G pag. 152 (138) paene tota lecta; tUrS. 31 cum margine resectus est caste gerat] castigarat F1,. s. I. corr. V2 inicum G B 3 exigas] ex[e]as G iniquita**s (te er.) V 4 efficit GRV, id effecit H ut essent] e[s]se G *aegre B, hae[g]re G 5 exibentibus GV, exigentibus R 8 rsed referre1 B3 quintialianus PV 9 nequa r m. 3) B matrimonia P1, corr. P3 abstinens] appetens B neque om. B 10 uerba quae - coneaa sunt QuintUiano tribuunt edd. nam neque] namq. B, namque G 12 sanctitati] sci G 13 **imitari P, inimitari V uindicare edd., uindicari C 14 igitur] ergo BR 16 fer*e (r ? er.) B, ferne G 17 consistet B, constitit B non om. Pl (s. I. P3) V 18 nolis] nobilis V 20 addantur H illi Pac (corr. Plf) V 21 occassio V adulterum (et ellm) Heumannus in <a,[d]ulterum esse desinit codicis G pag. 152(138))
praeterea non tantum adulterium esse uitandum, uerum etiam cogitationem, ne quis aspiciat alienam et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si uel imaginem uoluptatis sibi ipsa depinxerit.
mens est enim profecto quae peccat, quae immoderatae libidinis fructum cogitatione conplectitur, in hac crimen est, in hac omne delictum.
nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est, nec inlibata castitas uideri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinauit.
nec uero aliquis existimet difficile esse frenos inponere uoluptati eamque uagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere, cum propositum sit hominibus eam uincere ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint multique sint qui hoc caelesti genere uitae felicissime perfruantur.
quod quidem deus non ita fieri praecipit tamquam adstringat, quia generari homines oportet, sed tamquam sinat. scit enim quantam his adfectibus inposuerit necessitatem. si quis hoc inquit facere potuerit, habebit eximiam inconparabilemque mercedem.
quod continentiae genus quasi [*](EPITOME 3—11] c. 61, 9 s. (—pectus). ) [*](AUCTORES 4 ne quis - concupiscat] Matth. 5, 28. 19] locas ignotus; cf. tamen I Cor. 7, 7 s.; Matth. 19, 12. ) [*](BRHPVJ 1 dimissam duxerit] duxerit (sed i in ras. ex a m. 2) eiectam B adulteri Pl (corr. P3) V 2 ducat. om. R 3 non] n ex alia litt. P3 4 cogitatuin in ras. ex cogitatione P1* 6 uoluptatis] . » uoluptatis aliquam R enim profecto est H 7 immoderate (L exp. m. 1, a 8. I. m. 2 sic) B, inmoderate (Îm- P) HPV, -t? P3 8 nam etsi] manet si B 9 consirsltat B ratio ptldicitiae (corr. m. 1 ?) B 10 incaestus R inlabata V 11 potes\'t\' B2 13 pudictiaeque V 14 cum in ras. PiT, nec V sit propositum H eam codd. recent. et edd., etiam C 15 atque P3 retinuerint (alt. i ras. ex u) B 17 deus om. B praecipit R, praecepit cett. post praecepit s. I. deus B3 abstineat ex adstringat B7 quo B 18 tamquam sinat] tamquam qui libertatem arbitrio largiatur R quantum B1, corr. B1 20 eximiam (a ex u) P incomparabilemque* (m er.) H )
haec quidem difficilia uidentur, sed de eo loquimur cui calcatis omnibus terrenis iter in caelum paratur. nam quia uirtus in dei agnitione consistit, omnia grauia sunt, dum ignores, ubi cognoris, facilia: per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus.
Nec tamen deficiat aliquis aut de se ipse desperet, si aut cupiditate uictus aut libidine inpulsus aut errore deceptus aut ui coactus ad iniustitiae uiam lapsus est. potest enim reduci ac liberari, si eum paeniteat actorum et ad meliora conuersus satis deo faciat.
quod fieri posse Cicero non putauit, cuius haec in Academico tertio uerba sunt: quodsi liceret ut iis qui in itinere deerrauissent, sic uitam deuiam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis. licet plane.