Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quia suscepto fetu mari repugnat? quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit.

nulla igitur laus est non facere quod facere non possis. ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed uoluntaria.