Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec ob aliam causam deus cum ceteras animantes suscepto fetu maribus repugnare uoluisset, solam omnium mulierem patientem uiri fecit, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliut adpetere eoque facto castitatis gloriam non tenerent.

sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quia suscepto fetu mari repugnat? quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit.