Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nondum omnia castitatis officia exsecutus sum: quam deus non modo intra priuatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat, ut cum quis habeat uxorem, neque seruam neque liberam habere insuper uelit, sed matrimonio fidem seruet.

non emm, sicut lUns publici ratio est, sola mulier adultera est quae habet alium, maritus autem etiamsi plures habeat, a crimine adulterii so-

lutus est, sed diuina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari iure coniungit, ut adulter habeatur quisquis compagem corporis in diuersa distraxerit.

nec ob aliam causam deus cum ceteras animantes suscepto fetu maribus repugnare uoluisset, solam omnium mulierem patientem uiri fecit, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliut adpetere eoque facto castitatis gloriam non tenerent.

sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quia suscepto fetu mari repugnat? quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit.