Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum excogitasset deus duorum sexuum rationem, adtribuit iis ut se inuicem adpeterent et coniunctione gauderent. itaque ardentissimam cupiditatem cunctarum animantium corporibus admiscuit, ut in hos adfectus auidissime ruerent eaque ratione propagari et multiplicari genera possent.

quae cupiditas et adpetentia in homine uehementior et acrior inuenitur, uel quia hominum multitudinem uoluit esse maiorem uel quoniam uirtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis uoluptatibus et abstinentia sui.

scit ergo aduersarius ille noster quanta sit uis huius cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt, eamque a recto et bono ad prauum et malum transfert.

inlicita enim desideria inmittit, ut aliena contaminent quibus habere propria sine delicto licet. obicit quippe oculis inritabiles formas suggeritque fomenta et uitiis pabulum subministrat;

tum in intimis uisceribus stimulos omnes conturbat et commouet et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec inretitum hominem inplicatumque decipiat.