Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

oportet ergo sibi quemque proponere duorum sexuum coniunctionem generandi causa datam esse uiuentibus eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent.

sicut autem dedit nobis oculos deus non ut spectemus uoluptatemque capiamus, sed ut uideamus propter eos actus qui pertinent ad uitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae subolis accepimus.