Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quibus hoc uerbis aut qua indignatione tantum nefas prosequar? uincit officium linguae sceleris magnitudo. cum igitur libido haec edat opera et haec facinora designet, armandi aduersus eam uirtute maxima sumus.

quisquis affectus illos frenare non potest, cohibeat eos intra praescriptum legitimi tori, ut et illut quod auide expetit consequatur et tamen in peccatum non incidat.

nam quid sibi homines perditi nolunt? nempe honesta opera uoluptas sequitur: si ipsam per se adpetunt, iusta et legitima frui licet.