Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sunstrauennt t non potest haec res pro magmtuaine scelens enarrari. nihil amplius istos appellare possum quam inpios et parricidas, quibus non sufficit sexus a deo datus, nisi etiam suum sexum profane ac petulanter inludant. haec tamen apud illos leuia et quasi honesta sunt.
quid dicam de iis qui abominandam non libidinem, sed insaniam potius exercent? piget dicere, sed quid iis fore credamus quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit: de istis loquor quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit.
quibus hoc uerbis aut qua indignatione tantum nefas prosequar? uincit officium linguae sceleris magnitudo. cum igitur libido haec edat opera et haec facinora designet, armandi aduersus eam uirtute maxima sumus.