Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Ad uoluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur, nisi forte quis exigit ut dicamus turpe esse sapienti ac bono, si uentri et gulae seruiat, si unguentis oblitus aut floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens et ineptus et nihili est et quem ne odor quidem uirtutis attigerit.
fortasse quispiam dixerit \'cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur?\' at enim saepe iam dictum est uirtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. itaque fecit omnia deus ad instruendum certamen rerum duarum.