Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nihil aspectu gratum sit nisi quod iuste, quod pie fieri uideas, nihil auditu suaue nisi quod alit animam melioremque te reddit, maximeque hic sensus non est ad uitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam dei percipere possemus.

itaque si uoluptas est audire cantus et carmina, dei laudes canere et audire iucundum sit.

haec est uoluptas uera quae comes est et socia uirtutis, haec non est caduca et breuis ut illae quas adpetunt qui corpori ut pecudes seruiunt, sed perpetua et sine ulla intermissione delectans.

cuius terminos si quis excesserit nihilque aliut ex uoluptate petierit nisi ipsam uoluptatem, hic mortem meditatur, quia sicut uita perpetua in uirtute est, ita mors in uoluptate.