Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui enim temporalia maluerit, carebit aeternis, qui terrena praetulerit, caelestia non habebit. [*](B(G)RНPV] 2 iutellegerunt BI, corr. B3 quae ipse] quae ipsius ut ipse R omnibus ipse P 3 ueritati* B deicere B, decipere cdt., sed cf. II12,17 et adn. crit.; III29,15; IV 27,17 4 uo[l]untates G uitiant Buenemannus, subiciat BI, subiciuirt JBJ, subiciant G, sibi uitiant B, subiciunt H, sibi uinciant P, sibi uinceant V; praeterea illiciunt uel sibi subiciunt, uitiant coni. Buenemannus, suffocant Heumannus, sibi uinciant alii edd.; subuitiant scriberem, sa haec uox non careret auctore; uitiauit recepi, sibi et sub in codd. ex proximo cibi, ad quod transiluisset librarius archetypi, correcta esse coniciens cibi] sibi V dulces] ducas Bl, corr. B* 5 praeferuntur G uera falsis aeterna om. G falsi V [br]ebibus G 6 iure Bl, corr. B3 nitaiil B3 7 auditu* (s ? er.) B auditu suane P1, corr. P3, auditus uane Valet B te del. P3 9 data P1, carr. P5 possimus B, (po)[ssimus] G 10 itaque] ita est P1, corr. P3 11 **iucundum (in ? er.) B, [etiucun](d)[u](m) G 12 ers\'t (ante et) B3 breui[s]sedill[a]e (s et a add. m. 2, sed ex et m. 3) B 13 illa B qui] quae B uelut BH, ue[lut] G 14 cuius] cumius P1, m del. P3, cumuis V1 in cuius t[er] desinit codicis G pag. 149 (79), sequitur pag. 150 (80), cuius in uerss. 1-22 et 30. 31 multa legi poterant 15 uoluntate V 17 uolu[n]I[ta.](te) G temporaria B3 f-lia Bl) PV 18 et caruerit Bl, et carebit B3 tierrena prjaetulerit V1, terrena prae del. et s. I. terrena per scr. V1 ) [*]( 36* )

564

Ad uoluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur, nisi forte quis exigit ut dicamus turpe esse sapienti ac bono, si uentri et gulae seruiat, si unguentis oblitus aut floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens et ineptus et nihili est et quem ne odor quidem uirtutis attigerit.

fortasse quispiam dixerit \'cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur?\' at enim saepe iam dictum est uirtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. itaque fecit omnia deus ad instruendum certamen rerum duarum.

ergo mlecebrae istae uoluptatum arma sunt illius cuius unum opus est expugnare uirtutem iustitiamque ab hominibus excludere. his blandimentis et suauitatibus titillat animas: scit enim quia mortis est fabricatrix uoluptas.

nam sicut deus hominem ad uitam non nisi per uirtutem ac laborem uocat, ita ille ad mortem per delicias ac uoluptates, et sicut ad uerum bonum per fallacia mala, sic ad uerum malum per fallacia bona peruenitur.

cauenda sunt igitur oblectamenta ista tamquam laquei et plagae, ne suauitudinum mollitie capti sub dicionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos manciparimus.