Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque iis et delectantur et libenter intersunt: quae quoniam maxima sunt inritamenta uitiorum et ad corrumpendos animos potentissime ualent, tollenda sunt nobis, quia non modo ad beatam uitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum.
nam qui hominem quamuis ob merita damnatum in conspectu suo iugulari pro uoluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet quam si homicidii quod fit occulte spectator et particeps fiat.
hos tamen ludos uocant, in quibus humanus sanguis effunditur. adeo longe ab hominibus secessit humanitas, ut cum animas hominum inter- Sciant, ludere se opinentur, nocentiores iis omnibus quorum sanguinem uoluptati habent.
quaero nunc an possint pii et iusti homines esse qui constitutos sub ictu mortis ac misericordiam deprecantes non tantum patiuntur occidi, sed et flagitant feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia nec [*](EPITOME 8-13] c. 58,1. 13—558, 9] c. 58, 3 s. ) [*](BBHPVJ 2 operae V rec**tissime (en er.) B 3 praeclarus V 4 c*elata (a er.) B pulcerrimum B 6 disserunt (se et u in ras. et nt 8. I. add. m. 2) B 7 contentum Bl, contemtum BzRY eiortati PV 8 celum V spectalum B, expectaculum V 9 iis R, his cett. et (ante delectantur) om. R inters*uut (r ? er.) B 10 a[d] JB1 12 nihil om. P 18 quamul\'8* (a ? er.) B* 14 iugulari (alt. u et a in ras. et ri s. I. add. WI. 2) B uolu*pta.te (m er.) B cõjputat B, om. H 15 quam si homicidii post occulte s. I. Bs 16 spectatur BAC, peccator R, expectator H tamton1 B* 17 humanum f-num ex -nam) V 18 animas (alt. a ex o uel u m. 3) B 19 ludere] uidere Bl, corr. B3 iis R, his cett. 20 sanguine C m. 3) B quaero R, quare B, quaere H, quaere PV rpossint1 B9 ∗∗pii (In ? er., quod add. m. 2) B 21 esse (nt ? s. I. er., quod add. m. 2) B i.otu (e er.) B misericordia B 22 deprecantis RPV tantum] tam B )
irascuntur etiam pugnantibus, nisi celeriter e duobus alter occisus est, et tamquam humanum sanguinem sitiant, oderunt moras. alios illis conpares dari poscunt recentiores, ut quam primum oculos suos satient.
hac consuetudine inbuti humanitatem perdiderunt. itaque non parcunt etiam innocentibus, sed exercent in omnes quod in malorum trucidatione didicerunt.
huius igitur publici homicidii socios et participes esse non conuenit eos qui iustitiae uiam tenere nituntur. non enim cum occidere deus uetat, latrocinari nos tantum prohibet, quod ne per leges quidem publicas licet, sed ea quoque ne fiant monet quae aput homines pro licitis habentur.
ita neque militare iusto licebit, cuius militia est ipsa iustitia, neque uero accusare quemquam crimine capitali, quia nihil distat utrumne ferro an uerbo potius occidas, quoniam occisio ipsa prohibetur.
itaque in hoc dei praecepto nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas, quem deus sacrosanctum animal esse uoluit.