Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque iis et delectantur et libenter intersunt: quae quoniam maxima sunt inritamenta uitiorum et ad corrumpendos animos potentissime ualent, tollenda sunt nobis, quia non modo ad beatam uitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum.

nam qui hominem quamuis ob merita damnatum in conspectu suo iugulari pro uoluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet quam si homicidii quod fit occulte spectator et particeps fiat.