Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cicero in Catone maiore stupra uero inquit et adulteria et omne flagitium nullis excitari aliis inlecebris nisi uoluptatis. cumque homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam inimicum quam uoluptatem:

nec enim libidine dominante temperantiae locum esse neque in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. sed e contrario deus idcirco uirtutem dedit, ut expugnaret ac uinceret uoluptatem eamque egredientem fines sibi datos intra praescriptum coherceret, ne hominem suauitatibus delenitum atque captum dicioni suae subiceret ac sempiterna morte multaret.