Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

circensium quoque ludorum ratio quid aliut habet nisi leuitatem uanitatem insaniam? tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curritur, ut iam plus spectaculi exhibeant qui spectandi gratia ueniunt, cum exclamare et efferri et exsilire coeperint.

uitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid uitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent, sed ne cuius nos uoluptatis consuetudo deleniat et a deo atque a bonis operibus auertat.

nam ludorum celebrationes deorum festa sunt, siquidem ob natales eorum uel templorum nouorum dedicationes sunt constituti.

et primitus quidem uenationes, quae uocantur munera, Saturno sunt attributae, ludi autem scaenici Libero, circenses uero Neptuno. paulatim tamen et ceteris diis idem honos tribui coepit singulique ludi nominibus eorum consecrati sunt, sicut Sinnius Capito in libris spectaculorum docet.

si quis igitur spectaculis interest ad quae [*](EPITOME 4-12] c. 58, 8 s. 12-19] c. 58, 1 s. 19-562,2] c. 58, 9. ) [*](AUCTORES 18 Sinnius Capito] cf. Hertzium, Sinnius Capito, pag. 18. 27. ) [*](BRHPV] 1 palfigura.t sic V probantque (n in ras. ex 2 litt. m. 2) B illa* (m er.) B 2 corruptiones V 3 praematuriis Bar (alt. i er.) Y senes om. Y 4 docet Bl, corr. B2 post quoque s. I. et B2 7 uti amplius H expectaculi BV exhibent H, exibeant PV 8 ueniant BI, corr. B3 exclamari BI, corr. 1P, ea clamare H eferri R, efferri P3 exilire R, exilere V 9 non solum ne] malum ne (ma in ras. m. 2, et ~. m. 3) B 10 insideat R, insidiat P; cf. pag. 562, 20 11 nec BarV post i cuius add. qua P3 deliniat H, delaeniat (corr. m. 3) P 12 boni**s (bu er.) B 13 temporum HPV nouorum] bonorum H 14 et imprimitus R quidem om. B uenerationes H 15 quae] et quae cum Lipsio Saturn. I 5 Bitschelius, opusc. IV 638; cf. Epit. 58, 1 adtributae RHPV, attributa B, sic l*udi (a er.) H, laudi (a exp. et lin. del. m. 1 et 3) P 16 scenici B1 (corr. B2) HPl (corr. P3) V 17 ditfs B2, deis P item B1, corr. Bs 18 sinnius BHPV (quod propter errorem editorum Sisinnius scribentium moneo), om. R 19 ad quae] atque BRP1, corr. P3, adque HV ) [*]( XVIIII. Lad. i. ) [*]( 36 )

562
religionis gratia conuenitur, discessit a dei cultu et ad deos se contulit, quorum natales et festa celebrauit.

Aurium uoluptas ex uocum et cantuum suauitate percipitur, quae scilicet tam uitiosa est quam oblectatio illa de qua diximus oculorum.

quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum qui scaenicas artes domi habeat? atquin nihil refert utrumne luxuriam solus domi an cum populo exerceas in theatro.

sed iam de spectaculis dictum est. restat unum quod est nobis expugnandum, ne capiamur iis quae ad sensum intimum penetrant. nam illa omnia quae uerbis carent, id est aeris ac neruorum suaues soni possunt facile contemni, quia non adhaerent nec scribi possunt.

carmen autem compositum et oratio cum suauitate decurrens capit mentes et quo uoluerit inpellit. inde homines litterati cum ad religionem dei accesserint ab aliquo inperito doctore fundati, minus credunt.

adsueti enim dulcibus et politis sine orationibus siue carminibus diuinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. id enim quaerunt quod sensum demulceat, persuadet autem quidquid suaue est et animo penitus, dum delectat, insidit.