Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

circensium quoque ludorum ratio quid aliut habet nisi leuitatem uanitatem insaniam? tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curritur, ut iam plus spectaculi exhibeant qui spectandi gratia ueniunt, cum exclamare et efferri et exsilire coeperint.

uitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid uitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent, sed ne cuius nos uoluptatis consuetudo deleniat et a deo atque a bonis operibus auertat.

nam ludorum celebrationes deorum festa sunt, siquidem ob natales eorum uel templorum nouorum dedicationes sunt constituti.

et primitus quidem uenationes, quae uocantur munera, Saturno sunt attributae, ludi autem scaenici Libero, circenses uero Neptuno. paulatim tamen et ceteris diis idem honos tribui coepit singulique ludi nominibus eorum consecrati sunt, sicut Sinnius Capito in libris spectaculorum docet.