Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid de mimis loquar corruptelarum praeferentibus disciplinam, qui docent adulteria, dum fingunt, et simulacris erudiunt ad uera? quid iuuenes aut uirgines faciant, cum haec et fieri sine pudore et spectari libenter ab omnibus cernunt?
admonentur utique quid facere possint et inflammantur libidine, quae aspectu maxime concitatur, ac se quisque pro sexu in illis [*](EPITOME 3-561, 4] c. 58, 5-7. ) [*](AUCTORES § 27—35] cf. Minuc. Fel. c. 37,11 s. § 27-31] cf. Cyprian. ad Donat. c. 8. ) [*](BBHPV] 2 ne] nec H conscientiam] conspiciam P1 (corr. PJ) V 3 populo] de populo R scaenis P, scenis edt. ex quoq. hoc quoq. (alt. q lin. del.) i. e. quoniam m. 1 ?, tum ras. quoq. restitutum, P 4 uitiosior (u in ras. ex d ? m. 3) B 5 locuntur R, locuuntur (exp. m. 3) P, loquutur sic V amatoribus BH 6 post flagitia 3 uel 4 litt er. P 7 persuadente (om. et) PV 8 tragyicai B2, traicae H 9 parricidl* B2, parriacrdia P* incasta R rerum B malarum (alt. a ex 0) B* coturnata C (nisi quod co*turnata, er. i uel t B) 10 demotrstrant B* hist*rionum (0 er.) B 11 qui P1 (corr. P3) V °nisi (e add. m. 1 ?, exp. m. 3) P 12 muliebri f-em Bl) B3, muliebre R, mulierbIrem Ps inceêsu* (m er.) B mollita B3 13 et inpudicas H **laaestibus ex caesaestibus ut uid. P1, **gaestibus P3, cestibus V quirdl P3 14 minis P1 fminris P3) V qui ex quo V 15 du in ras. ex et ut uid. B* simulatis edd. at uero H 16 quirdJ B3 uirgines*** (aut ? er.) B faciunt Va;: 17 ab omnibus libenter H 18 liuidine Bl, corr. B3 que B1, qui B3 19 concitarnJtur B1 )
circensium quoque ludorum ratio quid aliut habet nisi leuitatem uanitatem insaniam? tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curritur, ut iam plus spectaculi exhibeant qui spectandi gratia ueniunt, cum exclamare et efferri et exsilire coeperint.
uitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid uitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent, sed ne cuius nos uoluptatis consuetudo deleniat et a deo atque a bonis operibus auertat.
nam ludorum celebrationes deorum festa sunt, siquidem ob natales eorum uel templorum nouorum dedicationes sunt constituti.
et primitus quidem uenationes, quae uocantur munera, Saturno sunt attributae, ludi autem scaenici Libero, circenses uero Neptuno. paulatim tamen et ceteris diis idem honos tribui coepit singulique ludi nominibus eorum consecrati sunt, sicut Sinnius Capito in libris spectaculorum docet.