Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hac consuetudine inbuti humanitatem perdiderunt. itaque non parcunt etiam innocentibus, sed exercent in omnes quod in malorum trucidatione didicerunt.

huius igitur publici homicidii socios et participes esse non conuenit eos qui iustitiae uiam tenere nituntur. non enim cum occidere deus uetat, latrocinari nos tantum prohibet, quod ne per leges quidem publicas licet, sed ea quoque ne fiant monet quae aput homines pro licitis habentur.

ita neque militare iusto licebit, cuius militia est ipsa iustitia, neque uero accusare quemquam crimine capitali, quia nihil distat utrumne ferro an uerbo potius occidas, quoniam occisio ipsa prohibetur.