Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nullis igitur ex rebus tam probari et intellegi potest deos istos, cum aliquando uixerint, mortuos esse quam ex ipso ritu, qui est totus e terra. quid enim caelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus, quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo uesci quod homines aspernantur attingere.
et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamuis ille grassator adulter ueneficus parricida sit, beatus ac felix erit, hunc diligunt, hunc tuentur, huic omnia quae optauerit praestant.
merito ergo Persius huiusmodi superstitiones suo more deridet:
- qua tu inquit mercede deorum
- emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis
?
sentiebat uidelicet non carne opus esse ad placaudam caelestem maiestatem, sed mente sancta et iusto animo et pectore, ut [*](EPITOME 10 s.] 53, 4 nam quid hostiao? 20-484, 5] c. 53, 3. ) [*](AUCTORES 18 s.] Pars. 2, 29 s. 21] ibid. 2, 74; cf. Lact. II 4, 11. ) [*](BRHSPV] 2 religionis B1 (corr. B7) P \'dcseruiunt P2 3 natio B\', corr. B3 4 itaque* (m er.) B 5 adtribrulunt B3 6 qua/eJ B1 quibus om. P opus — sitientibus om. P cibus B 7 potus B dPiftesserit P3 8 nullis (i ras. ex u) P 9 uexerint V 10 ex om. H ţterm S ∗cralelestirsl ex scelesti B2, om. P; caelestibus ? Hartclius 11 boni om. R 12 eo* (s er.) B 13 atltingere (at add. m. 3) B et] sed Bl, corr. B3 illis om. Bx, post hanc add. B3 14 crassator S beneficus BI, corr. B* 15 omnia bis P1, pr. del. P3 16 *persius (a er., s in ras. ex t ? m. 2) B 17 suos (exp. m. 2) P more deridet] mederida (duo e ex o correcta uideri posswnt) V derident Bx, corr. B* 18 qua (a in ras. ex is ? m. 3) B, quia H deorum mercede (tert. e add. m. 1 ?) B 19 [e]meres B1, i i *meres B2, emeris B3, emeras P auriculis H, auris auriculas (corr. w. 3) P luctibus BI, corr. B3 unctis (i in a corr. m. 2, restituit m. 3) B 20 esset S placandu V 21 iusta P1, corr. P3 peccori B\', corr. B2 ) [*](31*)
haec est religio caelestis, non quae constat ei rebus corruptis, sed quae uirtutibus animi qui oritur e caelo, hic uerus est cultus, in quo mens colentis se ipsam deo inmaculatam uictimam sistit.
id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit huius libri disputatio. nihil enim tam praeclarum hominique conueniens potest esse quam erudire homines ad iustitiam.
aput Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens malle se dicit uel unum paruum de officio libellum quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. quae sententia non utique Catuli, qui illut fortasse non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit, credo ut libros quos de officiis erat scripturus commendaret: in quibus ipsis nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius quam praecepta uitae dare.
quodsi hoc illi faciunt quibus non est ueritas cognita, quanto magis nos facere debemus qui a deo eruditi et inluminati possumus uera praecipere! nec tamen sic docebimus ut quasi prima uirtutis elementa tradamus, quod est infinitum, sed tamquam docendum susceperimus eum qui aput illos iam perfectus esse uideatur.
manentibus enim [*](EPITOME 5-8] c. 53, 4. ) [*](AUCTORES 9] Hortens. frg. 47. 14] cf. de offic. I 2, 4; III 2, 5. ) [*](EXJPILATORES 3 s. (hic — sistit)] Lucifer pag. 309, 21-23. ) [*](BRHSPVj 1 naturaiis BlS, naturales B2, naturali B3, natura H nonestjtate BI, hones*jtate B3 3 e om. V hinc uerus est dei cultus cod. Luciferi 4 se* (o er.) B ipsa S, sed cf. Lucifer. mentes colentium se ipsas — sistunt 5 consequendum quomodo om. P 6 praest*andum (r er.) V cuius Bl, corr. B* disputio S 8 in om. V ortensio////// (3 uel 4 litt. er.) B 9 filosophia (~ m. 2) B omibus P praefere*t (n er.) B marMe B 10 paruo JB\', paruuln1 corr. B* 11 seditiose B1Pac, corr. B2P19 12 catulum Bl, corr. B1, catulli S 13 rutl B1 14 scribturas (sic) fuerat R 15 omne B\', corr. B3 16 dare* (t tr.) H 17 ueritas1 P1 18 possimus R 19 docebimus (ebi in ras. ex 3 uel 4 litt. m. 3) B, docemus R ut om. S tradimus R 20 tam** quan* (post m er. en; N ras. ex NT i. e. nt corr., post NT fuisse uid. 0 nunc er.) B docendo B\', corr. B1 21 illis BI, corr. B1 perfectus in susceptus corr. B3, perfectos R )