Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nullis igitur ex rebus tam probari et intellegi potest deos istos, cum aliquando uixerint, mortuos esse quam ex ipso ritu, qui est totus e terra. quid enim caelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus, quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo uesci quod homines aspernantur attingere.

et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamuis ille grassator adulter ueneficus parricida sit, beatus ac felix erit, hunc diligunt, hunc tuentur, huic omnia quae optauerit praestant.