Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ea uero quae possunt cum illis esse communia praetermittam, ne quid ab iis uidear mutuari quorum errores coarguere atque aperire decreuerim.
Duae sunt uiae per quas humanam uitam progredi necesse est, una quae in caelum ferat, altera quae ad inferos deprimat: quas et poetae in carminibus et philosophi in disputationibus suis induxerunt.
et quidem philosophi alteram uirtutum esse noluerunt, alteram uitiorum, eamque quae sit assignata uirtutibus; primo aditu esse arduam et confragosam: in qua si quis difficultate superata in summum eius euaserit, habere eum de cetero planum iter, lucidum amoenumque campum et omnium laborum suorum capere fructus uberes atque iucundos;