Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi hoc illi faciunt quibus non est ueritas cognita, quanto magis nos facere debemus qui a deo eruditi et inluminati possumus uera praecipere! nec tamen sic docebimus ut quasi prima uirtutis elementa tradamus, quod est infinitum, sed tamquam docendum susceperimus eum qui aput illos iam perfectus esse uideatur.

manentibus enim [*](EPITOME 5-8] c. 53, 4. ) [*](AUCTORES 9] Hortens. frg. 47. 14] cf. de offic. I 2, 4; III 2, 5. ) [*](EXJPILATORES 3 s. (hic — sistit)] Lucifer pag. 309, 21-23. ) [*](BRHSPVj 1 naturaiis BlS, naturales B2, naturali B3, natura H nonestjtate BI, hones*jtate B3 3 e om. V hinc uerus est dei cultus cod. Luciferi 4 se* (o er.) B ipsa S, sed cf. Lucifer. mentes colentium se ipsas — sistunt 5 consequendum quomodo om. P 6 praest*andum (r er.) V cuius Bl, corr. B* disputio S 8 in om. V ortensio////// (3 uel 4 litt. er.) B 9 filosophia (~ m. 2) B omibus P praefere*t (n er.) B marMe B 10 paruo JB\', paruuln1 corr. B* 11 seditiose B1Pac, corr. B2P19 12 catulum Bl, corr. B1, catulli S 13 rutl B1 14 scribturas (sic) fuerat R 15 omne B\', corr. B3 16 dare* (t tr.) H 17 ueritas1 P1 18 possimus R 19 docebimus (ebi in ras. ex 3 uel 4 litt. m. 3) B, docemus R ut om. S tradimus R 20 tam** quan* (post m er. en; N ras. ex NT i. e. nt corr., post NT fuisse uid. 0 nunc er.) B docendo B\', corr. B1 21 illis BI, corr. B1 perfectus in susceptus corr. B3, perfectos R )

485
praeceptis eorum quae solent ad probitatem recte dare, ignota illis superstruemus ad perficiendam consummandamque iustitiam, quam non tenent.

ea uero quae possunt cum illis esse communia praetermittam, ne quid ab iis uidear mutuari quorum errores coarguere atque aperire decreuerim.

Duae sunt uiae per quas humanam uitam progredi necesse est, una quae in caelum ferat, altera quae ad inferos deprimat: quas et poetae in carminibus et philosophi in disputationibus suis induxerunt.