Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed rerum imperiti et rationis ignari eos adfectus qui sunt homini ad usus bonos dati exterminauerunt et latius quam ratio postulat euagantur. inde iniuste atque impie uiuitur. utuntur ira.

contra pares: hinc discidia, hinc expulsiones, hinc bella contra iustitiam nata sunt. utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. utuntur libidine ad capiendas tantum uoluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt.