Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cupiditas ad ea conparanda nobis data est quae sunt ad uitam necessaria, libido ad subolem propagandam, irae adfectus ad coercenda peccata eorum qui sunt in nostra potestate, id est ut artiore disciplina minor aetas ad probitatem iustitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus euadet.

itaque ut ira uti aduersus minores et iustum est et necessarium, sic aduersus pares et perniciosum est et impium: impium, quod uiolatur humanitas, perniciosum, quod illis repugnantibus aut perdere necesse est aut perire.