Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque hanc ipsam iram cotem dicunt esse uirtutis, tamquam nemo possit aduersus hostem fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus.

quo plane ostendunt nec quid sit uirtus scire se nec cur homini tribuerit iram deus. quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid inmanius homine, quid similius feris beluis existimandum est quam id animal quod ad communionem atque innocentiam deus fecit?