Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Stoici cum adfectus ei homine tamquam morbos conantur euellere, Peripatetici se opponunt eosque non modo retinent, sed etiam defendunt nihilque in homine esse dicunt quod non magna ratione ac prouidentia sit innatum. recte id quidem, si singularum rerum ueros terminos scirent.

itaque hanc ipsam iram cotem dicunt esse uirtutis, tamquam nemo possit aduersus hostem fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus.