Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
duobus igitur uerbis duas uirtutes maximas bono et sapienti uiro, innocentiam patientiamque, detraxit. sed quia ipse caninam illam facundiam, sicut Sallustius ab Appio dictum refert, exercuit, uoluit hominem canino modo uiuere, ut remordeat lacessitus.
quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde oportunius petetur exemplum quam ei ipsius praeceptoris tristissimo casu, qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit?
quodsi lacessitus I iniuria patientiam tenuisset, si dissimulare, si ferre contumeliam boni uiri esse didicisset nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas inpatientia et leuitas et insania profudisset, numquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, [*](EPITOME 12 innocentiam] cf. c. 55, 4. ) [*](AUCTOBES 13] Hist. II 37 Dietsch. ) [*](BRHPVJ 1 differet R habe*t (n er.) B quam Bx (m del. B3) R, quasi (exp. m. 3) P 2 se om. H ante iram eras. in ut uid. B 3 uirtutem BI, m del. B3 post uirtute eras. non H 4 quod] quia R loqueretur] quaeritur P, quaeretur V 5 inte\'nt\'io\'ne\' (nt m. 3, ne m. 2) B 6 uideri B metere ut uid. m. 1, metire m. 2, *etirwe m. 3 B 7 his BPV 8 quemcumque B\', corr. B3 prouocauerit BH uirtutis bis Pl (pr. del. P3) V 9 nititur iniuriam P 11 pacto] modo P duals) B3 12 bono (alt. o in ras. ex i ? m. 2) B uoro R* 14 satlustius V oppio B dictu B refert (s. I. i er., quod add. m. 2) B uoluit] uoluit quoque V 15 uidere BI, corr. B2 16 paernitiosa (ae ex a m. 2) R 17 opportunius R, oportu*nius P 19 perdidit] petit BI, corr. B3 20 iniuria* (m er.) B si ferre] si (exp. m. 3) forte P, si forre sic V contumelia B1 (-liã B2) H 21 didixisset R 22 scriptas R 23 capiti Bl, corr. B1 )
sapientis ergo ac boni uiri non est uelle certare ac se periculo committere, quoniam et uincere non est in nostra potestate et est anceps omne certamen, sed est sapientis atque optimi uiri non aduersarium uelle tollere, quod fieri sine scelere ac periculo non potest, sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter et iuste potest.
summa lgitur uirtus habenda patientia est, quam ut caperet homo iustus, uoluit illum deus, ut supra dictum est, pro inerte contemni. nisi enim contumeliis fuerit adfectus, quantum habeat fortitudinis in se ipso cohibendo ignorabitur.
si autem lacessitus iniuna laedentem perseqm coeperit, uictus est: qui uero motum illum ratione conpresserit, hic plane imperat sibi, hic regere se potest.
quae snstentatio sui recte patientia nominatur, quae una uirtus omnibus est opposita uitiis et adfectibus. haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam reuocat, haec mitigat, haec hominem sibi reddit.