Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono uiro. ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit.

quid igitur bono uiro potest esse tam calamitosum tamque contrarium quam irae frena permittere, quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione despoliet, siquidem nocere alteri, ut ipse uerissime ait, non est secundum hominis naturam? nam

et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant, et serpentes ac ferae, nisi persequare ut occidas, negotium non exhibent, et ut ad hominum exempla redeamus, inperiti quoque et insipientes si quando accipiunt iniuriam, caeco et inrationabili furore ducuntur et iis qui sibi nocent, uicem retribuere conantur.

in quo igitur sapiens ac bonus uir a malis et [*](AUCTOBES 15] de off. III 5,25; cf. pag. 519, 7. ) [*](B(G)RHPVJ 1 referre Bl, corr. B1 certamen B, certa[men] G 2 ni P 3 saepe] sae sic B 4 hominem B, homini H dig[nus] G, digninis Y inuenire Bl, corr: B* 5 extinguitur B 6 sin] si G 11 probitas B 7 inpatientia r m. 2) B co I parem B nancta PVaT 8 excitauit Bl, corr. B2, [excitauit] G incendio B 11 efFecit R 12 quid igitur] [qui](di)[gn]us G 13 tamque] tamquam V 14 permittere quae illum] permittere quwe (a m. 2) illum non modo bono uiro potest esse tam calamitosum tamquae contrarium quam ire frena permittere (ilium — permittere omnia ex 12 ss. repctita expvnxit m. 2) qulteilLum (eill m ras. U; 2 ucl 3 litt. m. 3) B 15 dispoliet Cdi ex de ? B3) BH necere BI, corr. B1 16 in hominis na dcsinit codicis G pag. 148 (74) 17 et pecudes si] si (del. P1) pecudes si (si eras. V) PV 18 persequarirsl ex persequare V2 19 exliibent B2 21 iis 12, his BPV, in his H 22 aut igitur V )

551
insipientibus differt, nisi quod habet inuictam patientiam, qua stulti carent, nisi quod regere se ac mitigare iram suam nouit, quam illi quia uirtute indigent, frenare non possunt?

sed uidelicet haec illum res fefellit, quod cum de uirtute loqueretur, in quacumque contentione uincere putauit esse uirtutis nec uidere ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem et iis adfectibus indulgentem quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque inprobitas prouocarit, uirtutis officium non tenere.