Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cicero in isdem illis officialibus at uero si quis uoluerit inquit animi sui conplicatam notionem euoluere, iam se ipse doceat eum uirum bonum esse qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus iniuria.

o quam simplicem ueramque sententiam duorum uerborum adiectione corrupit! quid enim opus fuerat adiungere nisi lacessitus iniuria, ut uitium bono uiro quasi caudam turpissimam adponeret patientiaeque, quae omnium uirtutum maxima est, faceret expertem?

nociturum esse dixit bonum uirum, si fuerit lacessitus: iam ex hoc ipso boni uiri nomen amittat necesse est, si nocebit. non minus enim mali est referre [*](EPITOME 20-551, 13] c. 57, 1 (- patientiamque teneamus). 20-550, 1] c. 60, 3. ) [*](AUCTORES 11] de off. m 19, 76. ) [*](B(G)RHPVJ 1 c\'alusa pI 2 defensione* (m er.) B \'ital Bł 3 seu met H 4 habetur B* fhabewtur B2) B inert) (extrema litt. cum marg. abscisa, ti m. poster.) R, cf. pag. 552,9 5 tfuerif B9 6 tamsi B prodeesse B 7 posset B suscipiunt BR 8 prodeesse B 9 *deo (a er.) P contem*ni (p er.) B 11 isdem B\', Irisdem Bs, hisdem RHPY at uero] adero B1, pari. raa. corr. B3 qui codd. Cic. 14 quibus possit om. B nemii V 15 sententiam] iustitiam Bl, corr. B3 aiectione Bl, affectione B3 16 corrup*it (n er.) B 17 ut] aut Y ante uitium eras. in B bontOs uiriOj B2 a [Qu](a.si} incipit codicis G pag. 148 (74) paene tota lecta candam] quodam BPl (quo\'d\'dam P3) V turpissimum (ex -am) B2p3 18 patientiaeque que HP, patientiaequae*** (que er.) B, patientiae et quae R, sapientiaeque. quae V 19 nocitur*um (n er.) B, nocitum R post dixit s. I. cicero V1 20 iam] immo Heumannus [am]ittant G 21 noceuit Bl, corr. B1 non] nos G iniuria r m. 2) B )

550
iniuriam quam inferre.

nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentionesque nascuntur, nisi quod inprobitati opposita inpatientia magnas saepe concitat tempestates?

quodsi patientiam, qua uirtute nihil uerius, nihil homine dignius inueniri potest, inprobitati opposueris, extinguetur protinus, tamquam igni aquam superfuderis. sin autem prouocatrix illa inprobitas inpatientiam sibi comparem nacta est, tamquam perfusa oleo tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat.

magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono uiro. ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit.

quid igitur bono uiro potest esse tam calamitosum tamque contrarium quam irae frena permittere, quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione despoliet, siquidem nocere alteri, ut ipse uerissime ait, non est secundum hominis naturam? nam

et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant, et serpentes ac ferae, nisi persequare ut occidas, negotium non exhibent, et ut ad hominum exempla redeamus, inperiti quoque et insipientes si quando accipiunt iniuriam, caeco et inrationabili furore ducuntur et iis qui sibi nocent, uicem retribuere conantur.