Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cicero in isdem illis officialibus at uero si quis uoluerit inquit animi sui conplicatam notionem euoluere, iam se ipse doceat eum uirum bonum esse qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus iniuria.

o quam simplicem ueramque sententiam duorum uerborum adiectione corrupit! quid enim opus fuerat adiungere nisi lacessitus iniuria, ut uitium bono uiro quasi caudam turpissimam adponeret patientiaeque, quae omnium uirtutum maxima est, faceret expertem?