Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed omittamus philosophos, qui aut nihil omnino sciunt idque ipsum pro summa scientia praeferunt aut qui non per-. spiciunt etiam quae sciunt aut qui quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte adroganterque desipiunt.

nos ergo, ut ad propositum reuertamur, quibus solis a deo ueritas reuelata et caelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet inluminator noster deus. sustineamus inuicem et labores huius uitae mutuis adiumentis perferamus nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ei eo.

monet enim deus operatorem iustitiae non oportere esse iactantem, ne non tam mandatis caelestibus obsequendi quam studio placendi humanitatis officio functus esse uideatur habeatque iam pretium gloriae, quod captauit, nec praemium caelestis illius ac diuinae mercedis accipiat.

cetera quae obseruare cultor dei debet facilia sunt illis uirtutibus conprehensis. non mentiatur umquam decipiendi aut nocendi causa.

est enim nefas eum qui ueritati studeat in aliqua re esse fallacem atque ab ipsa quam sequitur ueritate discedere: in hac iustitiae uirtutumque omnium uia nullus mendacio locus est.