Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

creditne ergo aliquis fieri posse ut idem metus summa sit fortitudo ? minime. neque enim uidetur capere natura ut aliquid in contrarium reccidat.

atquin ego non arguta aliqua conclusione, ut aput Platonem Socrates facit, qui eos quos contra disputat cogit ea quae negauerant confiteri, sed simpliciter ostendam summum metum summam esse uirtutem.