Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
item Senecae m libus moralis philosophiae dicentis: hic est ille homo honestus, non apice purpuraue, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in uicinia uidit, non sic perturbatur tamquam rem nonam uiderit, qui siue toto corpore tormenta patienda sunt siue flamma ore rapienda est siue extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene.
qui autem deum colit, haec patitur nec timet: ergo iustus est. his rebus efficitur ut neque uirtutes neque uirtutum exactissimos limites nosse ant tenere possit omnino quisquis est a religione dei singularis alienus. [*](AUCTORES 9] de off. n 11, 38. 12] frg. 124. ) [*](BRHPVJ 2 et fidem B 3 malimus ex malitis P aduersum B 4 uaecordem (om. -que) PV omnis V 5 fortitudinem BH alitf B* 6 dolorem mortemque eicit Hcumannus, scd ad positionem uerborum. cf. c. 18,36 innocentiam patientiamque; III 9, 18 ad quae — solem calcanimus Bl, corr. B3, calcamus PV, recte? 7 haec est uera H constantia in ex constantiam Plt 8 noster error Bl, ras. et s. I. corr. B7 possit a deo B euertere B 9 ciceronisi B est habet post aera, om. post sententia H scientia P1, corr. P3 10 potest iustus B esse potest codd. Cic. ante mortem eras. in B exsilium B, exilium cett. 11 seneca H moralib. (ex -lis) B* 12 homo ille B homo om. B 14 rem H uicina H uidet (sed e ex i B1) BPV 15 perturbatus est H noa uem B 16 pr. siue] sibi H sunt] s** (8 in ras. tR. 1, post se ? er.) P 17 extendendwe B* patibulum (pr. u ex 0) B 18 quam sed, sed traiectionis signa add. P 19 iustus*** (est er.) B, iustus, om. est B, qui iustus est H 20 ut] . Nam H ne\'q\' Bl uirtutes neque om. H 22 alienis B\', corr. B2, et alienus H )
Sed omittamus philosophos, qui aut nihil omnino sciunt idque ipsum pro summa scientia praeferunt aut qui non per-. spiciunt etiam quae sciunt aut qui quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte adroganterque desipiunt.
nos ergo, ut ad propositum reuertamur, quibus solis a deo ueritas reuelata et caelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet inluminator noster deus. sustineamus inuicem et labores huius uitae mutuis adiumentis perferamus nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ei eo.
monet enim deus operatorem iustitiae non oportere esse iactantem, ne non tam mandatis caelestibus obsequendi quam studio placendi humanitatis officio functus esse uideatur habeatque iam pretium gloriae, quod captauit, nec praemium caelestis illius ac diuinae mercedis accipiat.
cetera quae obseruare cultor dei debet facilia sunt illis uirtutibus conprehensis. non mentiatur umquam decipiendi aut nocendi causa.
est enim nefas eum qui ueritati studeat in aliqua re esse fallacem atque ab ipsa quam sequitur ueritate discedere: in hac iustitiae uirtutumque omnium uia nullus mendacio locus est.
itaque uiator ille uerus ac iustus non dicet illud Lucilianum: homini amico et familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum nec aliquando committet ut lingua interpres animi a sensu et cogitatione discordet.