Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

item uirtus est mortem contemnere, non ut adpetamus eamque nobis ultro inferamus, sicut philosophorum plurimi et [*]( 21 mox docebo] c. 18, 12 ss. ) [*](EPITOME 5 s.] cf. c. 29. 2. 21-546, 9] cf. c. 61, 1-5. ) [*](BRHPV] 1 illa B et] ac B guilae R thesauros H 3 si] sic R fesf B3 4 ut hominis — reparari otn. PV 5 uitium] utiquelll (e ex i m. 2) B 6 mite ( m. 2) B 7 ebulsis B\', corr. B2, (eum) euulsis Heumannus omnibus P 9 et om. H 10 quietum om. H pr. non om. H 11 immotu PV 13 magnis P1 fn del. P3) V animo P1 (corr. P3) V 14 potest R 15 cogitauit BI, corr. B* 16 immobilem B 17 animo ex animum B7, quod restituit B* uitam (ante uolunt) BI, m del. B3 actuosw B* 18 recta Bl, corr. B* 19 eorum H 20 intfaerentibus P, inherentibus V 21 docebo mox (corr. m. 3) B nos ex non B3 22 supplmns Ps 23 iussionem iussioni RH, iussioni B1, iussionerm iussionil B3, iussionem PV 25 ultro nobis H adferamus B1, corr. B3 ) [*]( XVIIII. Lkct. 1. ) [*]( 36 )

546
maximi saepe fecerunt, quod est sceleratum ac nefarium, sed ut coacti deum relinquere ac fidem prodere mortem suscipere malimus libertatemque defendamus aduersus inpotentium stultam uecordemque uiolentiam et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi prouocemus.

sic ea quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortemque calcabimus. haec est uirtus, haec uera constantia, in hoc tuenda et conseruanda solo, ut nullus nos terror, nulla uis a deo possit auertere.