Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ut ergo uitium est effundere m malam partem, sic in bonam uirtus. si uirtus est non parcere opibus quae possunt reparari, ut hominis uitam sustentes quae reparari non potest, uitium igitur parsimonia est. quare nihil aliut dixerim quam insanos qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine,
qui euulsis adfectibus quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere uolunt, dum student animum perturbationibus liberare et, ut ipsi dicunt, quietum tranquillumque reddere.
quod fieri non tantum non potest, quia uis et ratio eius in motu est, sed ne oportet quidem, quia sicut aqua semper iacens et quieta insalubris et magis turbida est, sic animus inmotus ac torpens inutilis est etiam sibi, nec uitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quicquam nec cogitabit, cum cogitatio ipsa nihil aliut sit quam mentis agitatio.
denique qui hanc immobilitatem animi adsernnt, priuare animum uita uolunt, quia uita actuosa est, mors quieta.
quaedam etiam recte pro uirtutibus habent, sed earum modum non tenent. uirtus est constantia, non ut inferentibus iniuriam resistamus — his enim cedendum est; quod . cur fieri debeat mox docebo —, sed ut iubentibus facere nos contra legem dei contraque iustitiam nullis minis aut suppliciis terreamur, quominus dei iussionem iussioni hominis praeferamus.