Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid ergo? prodigumne dicemus eum qui misericordiae causa tribuat egentibus uictum ? atquin multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare an miseris propter humanitatem, utrum pecuniam tuam perductores aleatores lenonesque diripiant an illam pietati ac deo praestes, [*](7 ut supra docui] c. 12. ) [*](BRHPV] 1 proiciatur PV 2 parsimonia r m. 2) B 3 rest\' B3 4 bonis tota] bona V 6 conuersatione R metanijur B3 quodjsi (d add. m. 3) B 7 ducui H parcenduto1 B3 9 fragilitas B 10 uoluptattum (i 8. I. add. et alt. u in ras. corr. m. 3) B \'ideo B* quia] quoniam H 11 et ante uoluptatibus et pecuniae om. PV 12 parcere BPV 13 p*ecuniam (a tr., m dtl. m. 3) B est animi H 14 \'de\'sperantis B3, desperatis P1 (corr. P3) V posse om. V se om. B illa separare BI, illa superare B3, illa re R, illa reparare HV 15 prorsus H 17 distingunt RH *is (Ti er.) P 18 et (ante quantumj om. P prodigum H 19 meriti sed H 20 rei] di R effundit H prodigum non P1, corr. P3 21 ad quid B, aut quin H, atqui in Par (in er.) V 22 largiar\'e\' B1 f 24 deripiant P, diripiant V ac] a P )

545
utrumne illam uentri et gulae ingeras an in thesauro iustitiae reponas.

ut ergo uitium est effundere m malam partem, sic in bonam uirtus. si uirtus est non parcere opibus quae possunt reparari, ut hominis uitam sustentes quae reparari non potest, uitium igitur parsimonia est. quare nihil aliut dixerim quam insanos qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine,

qui euulsis adfectibus quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere uolunt, dum student animum perturbationibus liberare et, ut ipsi dicunt, quietum tranquillumque reddere.

quod fieri non tantum non potest, quia uis et ratio eius in motu est, sed ne oportet quidem, quia sicut aqua semper iacens et quieta insalubris et magis turbida est, sic animus inmotus ac torpens inutilis est etiam sibi, nec uitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quicquam nec cogitabit, cum cogitatio ipsa nihil aliut sit quam mentis agitatio.

denique qui hanc immobilitatem animi adsernnt, priuare animum uita uolunt, quia uita actuosa est, mors quieta.