Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ideoque illut potius efficere debemus, ut adfectus, quibus praue uti uitium est, derigamus in rectum.

nam istae concitationes animorum iuncto currui similes sunt, in quo recte moderando summum rectoris officium est ut uiam nouerit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet, si autem aberrauerit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa uexabitur aut per praecipitia labetur aut certe quo non est opus deferetur.

sic currus ille uitae, qui adfectibus uelut equis pernicibus ducitur, si uiam rectam teneat, fungetur officio. [*](EPITOME 1 - 6; 544,1] cf. c. 56,5 cupiditas - tributa est. 12 s.] c.56, 7. ) [*](AUCTORES 8] cf. Ouid. ex Ponto III 1, 35: uelle parum est. § 13] ad Cic. de rep. librum II (c. 41, 68) rettulit Maius, cf. tamen Halmium ad hunc locum (ed. pag. 814, 12 adn.). ) [*](BRHPV] 1 effecit H ut om. P1 (s. I. P3) V 3 concupiscas R 5 quae] quam PV 6 contem*net (p er.) B, contemnit H 7 dicet (t in ras. ex ns m. 2) B *stoicus (i er.) B 8 concupiditate P1 (con- in non- corr. P3) V multi enim uolunt] multient Pl (in mg. uolunt add. m. recentiss. P) V 9 et B1, set B* 10 cupidas V quam P1 (corr. P3) V b t si\'n\'t B1 11 est] est et H .13 adiectus P1 (adiectus corr. P3) V derigamus B, dirigamus cett. 14 cogitationes B currus B\', corr. B2 similius BI, corr. B1 15 in om. B recto B moderand**um (os er.) summum B ut add. B* 16 quam] nam PV quamlibet] ****** (quam si er.) licet R concito. B, concite H offendit B1, corr. B1 17 lenitftfeat (en s. I. m. 2, in er corr. m. 3) B aut om. R 18 uexauitur B\', corr. Bi praipitia P lauetur B\', corr. B* quo* (d er.) B 19 deferatur B3 cursus BP ille] istae Rl, istus sic corr. m. poster. a*ffectibus (d? er.) B 20 rectam uiam H officia B )

544
metus igitur et cupiditas si proiciantur in terram, uitia fient, uirtutes autem, si ad diuina referantur.

parsimoniam contra uirtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse uirtus, quia in augendis uel tuendis terrestribus bonis tota uersatur. nos autem summum bonum non referimus ad corpus, sed omne officium solius animae conseruatione metimur.