Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

dicet fortasse Stoicus uoluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate. immo uero parum est uelle. multi enim uolunt, sed cum dolor uisceribus accesserit, uoluntas cedit, cupiditas perseuerat: quae si efficit ut contemptui sint omnia quae a ceteris adpetuntur, summa uirtus est, siquidem continentiae mater est.

ideoque illut potius efficere debemus, ut adfectus, quibus praue uti uitium est, derigamus in rectum.

nam istae concitationes animorum iuncto currui similes sunt, in quo recte moderando summum rectoris officium est ut uiam nouerit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet, si autem aberrauerit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa uexabitur aut per praecipitia labetur aut certe quo non est opus deferetur.