Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quin potius efficiendum fuit primum, ne uitia essent: nec enim quicquam uitiosum nasci potest, sed uitia fieri, si male utamur adfectibus, uirtutes, si bene;

deinde monstrandum, non ipsos adrectus, sed eorum causas esse moderandas. \'non est\' inquiunt \'nimia laetitia gestiendum, sed modice ac temperate.\' hoc uero tale est, quale si dicerent non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. at potest et qui graditur errare et qui currit rectam uiam tenere.

quid? si ostendo esse aliquid ubi non tantum modicum, sed uel punctum gaudere uitiosum sit, et aliut contra in quo uel exultare laetitia minime criminosum, quid tandem nobis ista mediocritas proderit?

quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali uideat accidere, aut utrumne laetitiam frenare debeat, si uictis hostibus aut obpresso tyranno libertas et salus ciuibus parta sit.

nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari et in hoc parum laetari sit maximum crimen. eadem de ceteris adfectibus licet dicere.