Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non est itaque morbus irasci nec cupere nec libidine commoueri, sed iracundum esse morbus est, cupidum, libidinosum. qui enim iracundus est, etiam cui non debet aut cum non oportet irascitur, qui cupidus, etiam quod non opus est concupiscit, qui libidinosus, etiam quod legibus uetatur adfectat.
omnis igitur ratio in eo uersari debuit, ut quoniam earum rerum inpetus inhiberi nec potest nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia uitae, derigeretur potius in uiam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat.
Sed euectus sum coarguendi studio longius, cum sit mihi propositum ostendere ea quae uitia philosophi putauerunt non tantum uitia non esse, uerum etiam magnas esse uirtutes. ex his iis docendi gratia sumam quae pertinere ad rem maxime puto.
metum seu timorem in maximo uitio ponunt summamque inbecillitatem esse animi putant, cui sit contraria fortitudo; quae si sit in homine, locum timori esse nullum. [*](EPITOME 4-12] c. 56, 4-6. 12-16] c. 56, 7. c. 17] c. 56, 3 s. ) [*](EXPILATORES 5] Saluian. de gub. dei VII 100 (pag. 188, 13). ) [*](B(G)RHPV7 1 scd1 B\' 3 arm\'bulare B, ambulare* * * (tur ? er.) R bonu C" m. 3) B 4 bonu (~ m. 3) B est om. H prabum Bai nam si libido si pi (pr. si expunx. P3) V 5 si om. B sit] sic B1, corr. B1 6 aliena (a ex u) sic H 8 cojmoueri B 9 libininosum H 11 hinc incepit codicis G pag. 145 (161), cuius in uerss. 2. 3 pauca legi poterant libininosus H 12 oratio R 13 ut] ret\' B 15 derigeretur (r et g in ras. ex d et c ut uid. B3) BR, dirigeretur HPV 16 ac om. R 18 propositu (~ m. 2) B 20 iis R, aliis PV gratia. (m er.) H suimr mam B3 pertinet R 21 puto — maximo om. R mecum P1, corr. P3 seu] Sed H 22 inbecillitate (te add. tn. 2) R 23 hominem B timoris H nullu C m. 2) esse B )
creditne ergo aliquis fieri posse ut idem metus summa sit fortitudo ? minime. neque enim uidetur capere natura ut aliquid in contrarium reccidat.
atquin ego non arguta aliqua conclusione, ut aput Platonem Socrates facit, qui eos quos contra disputat cogit ea quae negauerant confiteri, sed simpliciter ostendam summum metum summam esse uirtutem.
nemo dubitat quin timidi et inbecilli sit animi aut dolorem metuere aut egestatem aut exilium aut carcerem aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus iudicatur. qui autem deum metuit, illa uniuersa non metuit.