Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si uirtus est libidinem corporis continere, uirtute careat necesse est qui libidinem quam temperet non habet. si uirtus est cupiditatem ab alieni adpetitione frenare, nullam certe uirtutem potest habere qui caret eo ad quod cohibendum uirtutis usus adhibetur.

ubi ergo uitia non sunt, ne uirtuti quidem locus est, sicut ne uictoriae quidem, ubi aduersarius nullus est. ita fit ut bonum sine malo esse in hac uita non possit.

adfectus igitur quasi ubertas est naturalis animorum. nam sicut in senes ager qui est natura fecundus exuberat, sic animus incultus uitiis sua sponte inualescentibus uelut spinis obducitur. sed cum uerus cultor accesserit, statim cedentibus uitiis fruges uirtutis oriuntur.

deus itaque cum hominem primum fingeret, mirabili prouidentia ingenerauit ei prius istas animi commotiones, ut posset [*](EPITOME 14—17] cf. c. 24. 18-21] c. 55,5; 56,2 (hae stirpes — possint); 3 (non enim — inseuit). ) [*](BRHPV] 1 qua P multis P1 (l expunx. P1) V 2 quodsfc1 B2 ut om. B 4 liuidinis Bl, corr. B2 timore V animal1 B* 5 est om. R post animantis s. I. et PJ 7 cum uitia ex] cum prudentia R uirtute ( m. 3) B setonore B1, setonore B1, setoller\'6\' B3, extollere P 8 inpetu se] impetus R se ipsum] seisu Bl, seip su corr. B* 10 quisque (quisq; H, quisq. P) C, quisquis edd. libidinem bis P\', alt. del. P2 11 libi\'di\'nem P1 12 ***temperet (tem er.) B, temperat V 13 uix refrenare; cf. pag. 540, 14 habere potest H 14 uirtuitijs B3 usus add. B3 athibetur BR 15 ne* (c er.) B, nerc\' P2 uirtuti* B nerC P2 16 fiet H 17 in hac uita om. R igitur om. P 18 dnj P3 a*ger (r er.) P 19 isic animus, V1 21 uirtutis (is in ras. ex es ? m. 3) B orientur RH 22 dominus Bx, corr. B3 itatquje B\' milrJabili B3 23 \'animi1 H1 possit B )

538
capere uirtutem sicut terra culturam, posuitque materiam uitiorum in adfectibus, uirtutis in uitiis. quae profecto aut nulla erit aut in usu esse non poterit, si desint ea per quae uis eius aut apparet aut constat.

uideamus nunc, idem illi qui uitia penitus excidunt quid effecerint. quattuor illos adfectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant, quibus euulsis sanandum esse animum sapientis existimant, quoniam intellegunt et natura insitos esse et sine iis nihil moneri, nihil agi posse, alia quaedam in eorum locum uicemque subponunt. pro cupiditate substituunt uoluntatem, quasi uero non multo sit praestabilius bonum cupere quam [malum] uelle; item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem.

at in illo quarto inmutandi nominis eos ratio deficit. itaque aegritudinem penitus id est maestitiam doloremque animi sustulerunt: quod fieri nequaquam potest.

quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit aut hostis euerterit aut tyrannus oppresserit? potest aliquis non dolere, si sublatam uiderit libertatem, si proximos, si amicos, si bonos uiros aut exterminatos aut crudelissime trucidatos? nisi cuius mens ita obstipuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus.